- KESITA
- KESITAHebr. Gap desc: Hebrew Gen. c. 33. v. 19. ubi Iacob emisse dicitur a filiis Hemor portionem agri centum Kesitis; item Hiob. c. 42. v. 11. ubi ab amicorum singulis Hiob accepit Kesitam unam, non est agnus s. ovis, uti Graeci, Onkelos, Syrus, Arabs, Vulgatus, reddunt, sed nummi genus, s. moneta proba ac ἀκίβδηλος, quod proprie vox notat. Sic ut generale probae monetae attributum ad certam speciem hîc videatur translatum, dictam sic, quod maxime esset sincera et ex auro vel argento purissimo conflata; vel quod in ea pondus rigide et exacte observaretur. Itaque centum illae Kesitae, quibus τὸ μνῆμα praefatum uti Steph. vocat in Actis, emptum fuit a Iacobo, non fuêre centum agnae, nisi aureas et argenteas Mandrabuli agnas intelligas, aut oves, quas in crumena se condidisse, dicit Strabax in Plauti Trucul. i. e. ovium, a patre venditarum, pretium 20. minas. Nisi agnorum nomine caeperint forte Interpp. nummos, agnorum imagine signatos: quomodo apud Plin. l. 18. c. 2. Servius Rom. Rex boum oviumque imaginibus primus as signâsse legitur. Quodnam autem proprie nummi genus sit, definiri non potest: nam quod Hebraei summo consensu vocem hanc Gap desc: Hebrew i. e. obolum, explicant, ridiculum omnino videtur. Ex hac enim sententia Iacobus agrum suum centusse circiter emerit: et amici Hiobi minutam illam stipem contulerint, singuli nempe unum assem, quod fuerit contumeliae genus. An, cum Kissut, quandoque in Paraphrastis pro ornatu sumatur, sensus verborum esse possit, a Iacobo empti agri pretium fuisse centum margaritas, aut vero centum gemmas, ut quae inter ornamenta primas tenent, quod Ionathani placuit et Hierosolymitano Interpreti. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. II. c. 43. ubi de Ovium nominibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.